Liber Paralipomenon Primus*

Caput 2: Versus 54

Bethlehem;civitas David, in tribu Judae, in qua Dominus natus est in septimo ab Elia milliario contra meridionalem plagam, juxta viam quae ducit Hebron, ubi sepulcrum Jesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Ader, id est turris gregis, in quodam vaticinio pastores Dominicae nativitatis conscios ante significans.Qui dividebat dimidium requietionumHIERON., ubi supra, id est sortes Madian juxta sepulcra patriarcharum quae sunt in Cariatharbe accepit, et hujus filii fuerunt Jethrei, etc. Seraitae et Esthaolitae nomina locorum sortiti sunt, qui sunt Sarrai et Esthaol, ubi sepultus est Samson. Requietatio enim sepulcrum dicitur. Alii dimidium requietionis tempus dimidium intelligunt, quo filii Israel coeperunt terram promissionis possidere, ab eo scilicet tempore quo Moyses dedit terram Galaad ultra Jordanem, Ruben et Gad, et dimidiae tribui Manasse, usquequo caeterae tribus sortes suas acceperunt. In hujus temporis medietate dicunt Sobal esse mortuum, et ita dimidium requietionum vidisse, id est, ad medietatem illius temporis pervenisse.Mystice autem Sobal, id est vana vetustas, vel vectis ad portandum. Judaeos significat qui antiquitus populus Dei vocabantur et legem litterae primi acceperunt, qui libros legis et prophetarum ferebant, sed mysterium incarnationis Christi non intelligebant. Unde dimidium requietionum, id est historiam viderunt. Ille autem plenitudinem requietionum possidet, qui post opera bona valde in aeterna quiete gaudet. Vel dimidium requiei videt, qui post praesentis vitae laborem animae quietem habet. Tunc autem perfectionem requietionum videbit, cum et anima et corpore perfruetur perfectione quietis
(* Traductions européennes)